monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 29, 2
Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non subiicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis . Sed vos religiosi , qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cuius est potestate.